- IPHIGENIA
- IPHIGENIAAgamemnonis et Clytaemnestrae filia. de qua fabulam huiusmodi, occasione ex filiae Iephthae, in sacris Historiâ sinc dubio prtitâ, comminiseuntur Poetae. Cum Agmemnon in Aulide cervum Dianae imprudens occidisset, Dea indignata. contrariis flatibus Graecorum navigationem est remorata. Qua de re cum vates consulerentur, responsum est, Agamemnonio sanguine Deam esse placandam; missus igitur Ulysses, Ovid. Aen. l. 12. v. 28. Iphiheniam astu a matre abduxit, Achilli eamnupturam simulans, cumque iam immolanda esset, Dea eius miserta, cervum pro ea supposuit, virginem autem in Tauricam regionem transtulit, ubi a Thoante Rege eius Deae sacris praefecta est, quae humano sanguine fieri solebant. Quo cum postea Orestes furiis agitatus venisser, iamque esset immolandus. a forore agnitus et liberatus est: cum qua non multo post, occiso Thoante Rege, aufugit, ablato secum Dianae simulacro, in lignorum falce abscondito (propter quod illam Fascelidem vocârunt) quod, cum in Italiam venissent, in Aricino nemore collocârunt. Ovid. Met. l. 12. v. 31.Flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris:Prop. l. 3. Eleg. 7. v. 23.Hoc iuvene admisso classem non solvit Atrides.Pro qua mactata est Iphigenia mora.Sequitur eorum opinionem, qui mactatam volunt Iphigeniam Ut Virg. Aen. l. 2. v. 116.Sanguine placastu ventos et virgine casâ.Prop. l. 4. Eleg. 1. v. 111.Idem Agamemnoniae ferrum cervict puellaeTinxit, et Atrides vela cruenta deditAlii cervam eius loco mactatam asserunt. Ovid. Met. l. 12 v. 34.Supposuâ fertur mutâsse Mycenida cervâ.Idem Trist. l. 4. Eleg. 4. v. 67.Hic pro sapposit â virgo Pelopia cervâ.Iuv. Sat. 12. l. 4. v. 118. et seqq.—— Et si qica est nubilu illiIphigenia domi, dabit hane altaribus, etssNon sperat tragice furtiva piacula cervae.Mart. l. 3. Epigr. 89. cuius epigraphe de Misitio.Suppositam fama est quondam pro Virgine cervam.Nic. Lloyd. vide supra Iephthe. Ovid. de Ponto, l. 3. Eleg. 2. v. 52. Inter Timanthi pictoris opera celebris olim fuit. Plin. l. 34. c. 8. Iphigenia oratorum laudibus celebrata, quâ stante ad a.ras peraturâ, cum maestos pinxisset omnes, praecipue patruum. cum triststiae omnem imaginem consumpsisset, partris ipsius vultum velavit. quem digne non poterat ostendere. Sed et a Timomacho cum laude pictam, idem habet c. seq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.